CENTURIO

CENTURIO
CENTURIO
ab eo qui ordines ducit, distinguitur, apud Iul. Capitolin. in Maximinis, c. 4. Hic diu sub Antonino Caracallo ordines duxit, Centuriatus et coeteras militares dignitates saepetractavit. Et Symmachum, Ordines duxit ac saepe famam factis extendens, inter plures militiae gradus, Centuriatus quoque strenuitatis suae pretium tulit. Atque ita quidem, ut maioris videatur fuisse Centurionis diguitas, quam eius, qui ordines duceret, ut hinc clareliquet. Sed et in veter. Inser. Centurio alius est ab ordinum ductore: SERGIUS. TERENTIUS. SERG. F. AEMILIANUS. CENTUR. EMER. VIX. A. LXX. ORDIN. DUX. SUB. L. POSTUMIO. MODES TINA. MARITO. MERENTISSIMO. Qui ordines ducebant, Ordinarii dicebantur, quos a Centurionibus quoque distinguit Iul. Capitolin. in Clôdio Albino, c. 11. Nempe manipulorum sic vocati ductores videntur, manipulus autem eô tempore decem tantum militum fuit, quibus qui praeerat, Manipularius, Ordinum ductor, Ordinarius, appellatus est, Graece ταξίαρχος. Centuriones vero centuriis praeerant: Et sic quidem aetate Severi ac Maximini. Apud Vegetium vero Ordinarii, sunt etiam primorum ordinum ductores, iidem cum illis, qui veterib. primorum Ordinum Centuriones sunt dicti: at eius aetate Centuriones non amplius dicebantur, sed Centenarii, qui centum homines ducebant. Sic illô tempore maiores et digmores fuerint Ordinarii Centurionibus, ita scil. dicti primorum Ordinum ductores, qui partim quatuor, partim duas centurias regebant: aliquando centum quinquaginta homines ducebant. Polybius vero ταξιάρχους, h. e. Ordinum ductores, passim Centuriones vocat, vide Salmas. Notis. ad Capitolin. et plura infra, ubi de phrasi Vitem dare. Coeterum, uti Tribuni et Duces, sic et Centuriones, emolumenta a militibus olim accipiebant: et quidem hi vacationes munerum vendebant militibus; quod tamen boni prohibuêre Principes et Centurionibus vacationes annuas e fisco solvendas constituêre. Tacitus, Histor. l. 1. c. 46. Sed Otho, ne vulgi largitione Centurionum animos averteret, ex fisco soluturum vacationes annuas promisit: rem haud dubie utilem et a bonis postca Principibus perpetuitate disciplinae sirmatam. Vide supra in voce Beneficiarii, et plura hanc in rem, apud praefatum Salmas. Notis. ad Spartian. in Hadriano, c. 10.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Centurio — auf Grabmedaillon, 2. Jhd. n. Chr., Joanneum, Graz …   Deutsch Wikipedia

  • Centurio — senex Centurio senex …   Wikipédia en Français

  • Centurio — may refer to: centurion, Ancient Roman army officer Wrinkle faced Bat (Centurio senex), a Latin American bat Clan Centurio, a clan from Final Fantasy XII This disambiguation page lists articles associated with the same title. If an …   Wikipedia

  • Centurĭo — (röm. Ant.), 1) Befehlshaber einer Centurie, s.d.; 2) Centurio rerum nitentium, Anführer der Soldaten im spätern Rom, die bes. bei Nacht Acht hatten, daß die Kunstwerke nicht beschädigt od. gestohlen wurden; 3) im Mittelalter der Vorsteher einer… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Centurĭo — (lat.), Hauptmann oder Befehlshaber einer römischen Zenturie (s.d.). Vgl. Legion …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Centurio — Centurio, in der röm. Legion ein Offizier, der 120 Mann Fußgänger führte …   Herders Conversations-Lexikon

  • Centurio —   [lateinisch] der, s/...ri onen, im antiken römischen Heer Führer einer Zenturie …   Universal-Lexikon

  • centúrio — s. m. O mesmo que centurião …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Centurio — raukšlėtasnukiai šikšnosparniai statusas T sritis zoologija | vardynas taksono rangas gentis apibrėžtis Gentyje 1 rūšis. Paplitimo arealas – P. Meksika ir Centr. Amerika į p. apimant Panamą. atitikmenys: lot. Centurio angl. Central American… …   Žinduolių pavadinimų žodynas

  • Centurio Senex — Centurio senex …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”